라틴어 문장 검색

Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 22:1)
Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:2)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
"Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:95)
Nec ineleganter se ostendit motus aeris compressi in sclopettis ludicris puerorum, cum alnum aut simile quiddam excavant, et infarciunt frusto alicujus radicis succulentae, vel similium, ad utrosque fines;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:7)
Optime autem educit superimposita arundinis radix, si tenera est, protinus contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 91:1)
Pessima ex surculis arundo est, quia aspera est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 91:5)
Medicamentum vero est et rosae, et radicum arundinis succus, et oleum, in quo lumbrici cocti sint, et humor ex amaris nucibus, aut ex nucleo mali persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 5:2)
deinde, ubi apparuit mucro, si arundo inhaeret, propellenda est, ab altera parte apprehendi et extrahi possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 7:2)
Nam, ampliato vulnere, aut arundo, si inest, evellenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 8:2)
nutant ad mutua palmae foedera, populeo suspirat populus ictu et platani platanis alnoque adsibilat alnus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:39)
Athesis trepat choreis calamisque flexuosus leve Mincius susurret et Padus electriferis admoduletur alnis;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:3)
velut ille carinae longaevus rector, variis quem saepe procellis exploravit hiems, ponto iam fessus et annis aequoreas alni nato commendat habenas et casus artesque docet:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:261)
ter mille ruebant per fluvium plenae cuneis inmanibus alni.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:376)
Inventa secuit primus qui nave profundum et rudibus remis sollicitavit aquas, qui dubiis ausus committere flatibus alnum quas natura negat praebuit arte vias:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION